

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 6: Versus 44
Quinque millia.[ID.]Propter quinque sensus corporis. Hi Dominum secuti, significant eos qui in saeculari adhuc habitu positi, exterioribus quae possident bene uti norunt. Qui recte quinque panibus aluntur: quia necesse est ut tales legalibus adhuc praeceptis instruantur. Qui autem mundo omnino renuntiant, et quatuor sunt millia et septem panibus refecti, hoc est evangelica perfectione sublimes, et spirituali gratia intus eruditi.